라틴어 문장 검색

Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)
Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi, Fame est consumptus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.3)
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 8:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
tristi morientia torpent membra fame, venasque sitis consumit apertas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete10)
"in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:6)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
cum te, nate, fames ignota ad litora vectum accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:10)
Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum - namque sola ea arbor gignitur - ubique rimantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 16:1)
Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 3:3)
Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferundis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in lubidine audaciaque consumeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 9:2)
Modico dehinc tempore transacto et paucis diebus praeda Roberti consumpta, nec ultra audente aliquo longe ab exercitu praedam quaerere prae crudeli occisione [0468C] Boemundi sociorum, amplior et validior fames in populo coepit multiplicari, et inaestimabilis mortalitas humilis plebis fieri, et exercitus, attenuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:4)
Turci, audita et intellecta populi angustia famisque [0468D] miseria, et Boemundi recenti contritione quammaxima et exercitus vagatione assidua, per vicinas horas exsiliunt a porta ex ea parte urbis quae inobsessa prominebat in montanis, grandi differente intervallo a porta, quam Boemundus observabat, per declivia rupium descendentes, et fideles Christi circumquaque diffusos insequentes, et atroci caede consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:10)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
이제 내가 세상에 홍수를 일으켜, 하늘 아래 살아 숨 쉬는 모든 살덩어리들을 없애 버리겠다. 땅 위에 있는 모든 것이 숨지고 말 것이다. (불가타 성경, 창세기, 6장17)
Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
그러자 땅에서 움직이는 모든 살덩어리들, 새와 집짐승과 들짐승과 땅에서 우글거리는 모든 것, 그리고 사람들이 모두 숨지고 말았다. (불가타 성경, 창세기, 7장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION